Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- legibus antiquis castrorum et more Camilli
- servato, miles ne vallum litiget extra
- et procul a signis. ‘iustissima centurionum
- cognitio est igitur[*](For the igitur of PΨ Housman reads inquis.) de milite, nec mihi derit
- ultio, si iustae defertur causa querellae.’
- tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli
- consensu magno efficiunt curabilis ut sit
- vindicta et gravior quam[*](quam PΨ: Büch. (1910) conjectures tum.) iniuria, dignum erit ergo
- declamatoris mulino corde Vagelli,
- cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot
- milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe
- praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra
- ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se
- excusaturos non sollicitemus amicos.