Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fortunae invidia est bellorumque ultima, casus
  2. extremi, longae dira obsidionis egestas:
  3. huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet
  4. exemplum esse cibi, sicut[*](Housman reads tibi from G in place of cibi PΨ, and conjectures si cui in place of sicut PΨ.) modo dicta mihi gens:
  5. post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid
  6. cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis
  7. pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,
  8. membra aliena fame lacerabant, esse parati
  9. et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum
  10. ventribus[*](So Housman, after Hadr. Vales.: PU have urbibus, and so Büch. and Owen: viribus Ψ.) abnueret dira atque inmania passis,
  11. et quibus illorum poterant ignoscere manes,
  12. quorum corporibus vescebantur? melius nos
  13. Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam[*](quaedam AGLT: P has quidam: so Büch. and Housman)
  14. pro vita facienda putant; sed Cantaber unde
  15. Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?
  16. nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,
  17. Gallia causidicos docuit facunda Britannos,
  18. de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.
  19. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par
  20. virtute atque fide sed maior clade Zacynthos