Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.
  2. plorare ergo iubet causam dicentis amici
  3. squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem
  4. circumscriptorem, cuius manantia fletu
  5. ora puellares faciunt incerta capilli.
  6. naturae imperio gemimus, cum funus adultae
  7. virginis occurrit vel terra clauditur infans
  8. et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus
  9. arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,
  10. ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos
  11. a grege mutorum, atque ideo venerabile soli
  12. sortiti ingenium divinorumque capaces
  13. atque exercendis pariendisque artibus apti
  14. sensum a caelesti demissum traximus arce,