Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. qui miratur opes, qui nulla exempla beati;
  2. pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa
  3. ire via pergant[*](pergantΨ: peragant P.) et eidem incumbere sectae,
  4. sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos
  5. inbuit et cogit minimas ediscere sordes;
  6. mox adquirendi docet insatiabile votum.
  7. servorum ventres modio castigat iniquo
  8. ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam
  9. mucida caerulei panis consumere frusta,
  10. hesternum solitus medio servare minutal
  11. Septembri nec non differre in tempora cenae
  12. alterius conchem aestivam cum parte lacerti
  13. signatam vel dimidio putrique siluro,
  14. filaque sectivi numerata includere porri.
  15. invitatus ad haec aliquis de ponte negabit[*](negabitΨ: negavit PS: negabat O.).
  16. sed quo divitias haec per tormenta coactas,
  17. cum furor baut dubius, cum sit manifesta phrenesis,
  18. ut locuples moriaris, egentis vivere fato?
  19. interea pleno cum turget sacculus ore,
  20. crescit[*](crevit P: other MSS crescit.) amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,