Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
  2. ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro
  3. Isis et irato feriat mea lumina sistro,
  4. dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
  5. et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
  6. sunt tanti, pauper locupletem optare podagram
  7. nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
  8. Archigene; quid enim velocis gloria plantae
  9. praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
  10. ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
  11. si curant igitur cunctos punire nocentes,
  12. quando ad me venient? sed et exorabile numen
  13. fortasseexperiar, solet his ignoscere, multi
  14. committunt eadem diverso crimina fato:
  15. ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
  16. Sic animum dirae trepidum formidine culpae
  17. confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
  18. praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,
  19. nam cum magna malae superest audacia causae,
  20. creditur a multis fiducia, mimum agit ille,