Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
  2. addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
  3. quidquid habent telorum armamentaria caeli.
  4. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati
  5. sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
  6. Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
  7. et nullo credant mundum rectore moveri
  8. natura volvente vices et lucis et anni,
  9. atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,
  10. est alius metuens ne crimen poena sequatur;
  11. hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
  12. ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro
  13. Isis et irato feriat mea lumina sistro,
  14. dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
  15. et phthisis et vomicae putres et dimidium crus
  16. sunt tanti, pauper locupletem optare podagram
  17. nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
  18. Archigene; quid enim velocis gloria plantae
  19. praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
  20. ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;