Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. gurgitibus mitis et lactis vertice torrens.
  2. Intercepta decem quereris sestertia fraude
  3. sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
  4. hoc arcana modo? maiorem tertius illa
  5. summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
  6. tam facile et pronum est superos contemnere testes,
  7. si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta
  8. voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
  9. per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
  10. et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
  11. per calamos venatricis pharetramque puellae
  12. perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
  13. addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,
  14. quidquid habent telorum armamentaria caeli.
  15. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati
  16. sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
  17. Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
  18. et nullo credant mundum rectore moveri
  19. natura volvente vices et lucis et anni,
  20. atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,