Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. haec et tela putant, pecudem spondere sacello
  2. balantem et Laribus cristam promittere galli
  3. non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
  4. concessum? vel quae non dignior hostia vita?
  5. mobilis et varia est ferme natura malorum:
  6. cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
  7. atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis
  8. criminibus, tamen ad mores natura recurrit
  9. damnatos fixa et mutari nescia, nam quis