Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
  2. nec iactare iugum vita didicere magistra,
  3. quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
  4. perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
  5. quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
  6. rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot
  7. Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
  8. nona[*](nona. So Ψ and Housman: non FG: P Büch. and Owen have the unmeaning nunc.) aetas agitur peioraque saecula ferri
  9. temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa
  10. nomen et a nullo posuit natura metallo.
  11. nos hominum divumque fidem clamore demus
  12. quanto Facsidium laudat vocalis agentem
  13. sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis
  14. quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
  15. quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum
  16. exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
  17. esse aliquod numen templis araeque rubenti?
  18. quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
  19. sumeret agrestem posito diademate falcem
  20. Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno