Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. planguntur nummi quam funera, nemo dolorem
  2. fingit in hoc casu, vestem diducere summam
  3. contentus, vexare oculos umore coacto:
  4. ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
  5. Sed si cuncta vides simili fora plena querella,
  6. si decies lectis diversa parte tabellis
  7. vana super vacui dicunt chirographa ligni,
  8. arguit ipsorum quos littera geminaque princeps
  9. sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
  10. ten, o delicias! extra communia censes
  11. ponendum, quia tu gallinae filius albae,
  12. nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
  13. rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
  14. si flectas oculos maiora ad crimina, confer
  15. conductum latronem, incendia sulpure coepta
  16. atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
  17. confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
  18. pocula adorandae robiginis et populorum
  19. dona vel antiquo positas a rege coronas;
  20. haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui