Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso
  2. garrula securi narrare pericula nautae.
  3. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes
  4. sertaque delubris et farra inponite cultris
  5. ac mollis ornate focos glaebamque virentem.
  6. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
  7. inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
  8. accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
  9. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
  10. tura dabo atque omnis violae iactabo colores.