Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. aspice[*](aspice PΨ: accipe Housman: respice Iahn.) sumendas in tempestate secures.
  2. Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam
  3. prospera vectoris fatumque valentius Euro
  4. et pelago, postquam Parcae meliora benigna
  5. pensa manu ducunt hilares et staminis albi
  6. lanificae, modica nec multum fortior aura
  7. ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit
  8. vestibus extentis et quod superaverat unum
  9. velo prora suo. iam deficientibus Austris
  10. spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo
  11. atque novercali sedes praelata Lavino
  12. conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
  13. scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
  14. et numquam visis triginta clara mamillis.
  15. Tandem intrat positas inclusa per aequora moles
  16. Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum
  17. quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
  18. Italiam; non sic igitur mirabere portus
  19. quos natura dedit, sed trunca puppe magister
  20. interiora petit, Baianae pervia cumbae,