Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Laudo meum civem, nec comparo testamento
  2. mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,
  3. delebit tabulas inclusus carcere nassae
  4. post meritum sane mirandum atque omnia soli
  5. forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus
  6. incedet victis rivalibus. ergo vides quam
  7. grande operae pretium faciat iugulata Mycenis.
  8. vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,
  9. possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum
  10. exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.