Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- porticus, existunt qui promittant hecatomben,
- quatenus hic non sunt nec venales elephanti,
- nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis
- belua concipitur, sed furva gente petita
- arboribus Rutulis et Turni pascitur agro,
- Caesaris armentum nulli servire paratum
- privato, siquidem Tyrio parere solebant
- Hannibali et nostris ducibus regique Molosso
- horum maiores ac dorso ferre cohortis,
- partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
- nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum
- Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras
- et cadat ante Lares Gallittae victima sola
- tantis digna deis et captatoribus horum.
- alter enim, si concedas, mactare vovebit
- de grege servorum magna et pulcherrima quaeque
- corpora, vel pueris et frontibus ancillarum
- inponet vittas, et siqua est nubilis illi
- Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi
- non sperat tragicae furtiva piacula cervae.