Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax
  2. sponsio, quos cultae decet assedisse puellae:
  3. nostra bibat vernum contracta cuticula solem
  4. effugiatque togam, iam nunc in balnea salva
  5. fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
  6. ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus
  7. continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
  8. magna: voluptates commendat rarior usus.
  1. natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,,
  2. qua festus promissa deis animalia caespes
  3. expectat, niveam reginae ducimus agnam,
  4. par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;
  5. sed procul extensum petulans quatit hostia funem
  6. Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat,
  7. quippe ferox vitulus templis maturus et arae
  8. spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris
  9. ducere, qui vexat nascenti robora cornu,
  10. si res ampla domi similisque adfectibus esset,
  11. pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa
  12. mole piger nec finitima nutritus in herba,