Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  2. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  3. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  4. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  5. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
  6. vocibus obscaenis omnique libidinis arte,
  7. qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
  8. namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,
  9. turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
  10. omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,
  11. nostra dabunt alios hodie convivia ludos,
  12. conditor Iliados cantabitur atque Maronis
  13. altisoni dubiam facientia carmina palmam,
  14. quid refert, tales versus qua voce legantur?
  15. Sed nunc dilatis averte negotia cutis
  16. et gratam requiem dona tibi, quando licebit
  17. per totum cessare diem. non faenoris ulla
  18. mentio nec, prima si luce egressa reverti
  19. nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor
  20. umida suspectis referens multicia rugis