Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. namque una atque eadem est vini patria atque ministri.
  2. Forsitan expectes ut Gaditana canoro
  3. incipiant prurire choro plausuque probatae
  4. ad terram tremulo descendant clune puellae;
  5. spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,
  6. quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,
  7. inritamentum veneris languentis et acres
  8. divitis urticae; maior tamen ista voluptas
  9. alterius sexus: magis ille extenditur, et mox
  10. auribus atque oculis concepta urina movetur.
  11. non capit has nugas humilis domus, audiat ille
  12. testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
  13. fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
  14. vocibus obscaenis omnique libidinis arte,
  15. qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
  16. namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,
  17. turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
  18. omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,
  19. nostra dabunt alios hodie convivia ludos,
  20. conditor Iliados cantabitur atque Maronis