Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul
  2. ne placeat, curru servus portatur eodem,
  3. da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,
  4. illinc cornicines, hinc praecedentia longi
  5. agminis officia et niveos ad frena Quirites,
  6. defossa in loculos quos sportula fecit amicos,
  7. tunc quoque materiam risus invenit ad omnis
  8. occursus hominum, cuius prudentia monstrat
  9. summos posse viros et magna exempla daturos
  10. vervecum in patria crassoque sub aere nasci.
  11. ridebat curas nec non et gaudia vulgi,
  12. interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci
  13. mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
  14. Ergo supervacua aut quae[*](quae is a conj. by Büch. (1893), the space being blank in the MSS. aut ne perniciosa petantur Lach. Housman has a mark of interrogation after petuntur. As the text stands, sunt must be understood after quae. Owen conj. prope.) perniciosa petuntur
  15. propter quae fas est genua incerare deorum!
  16. quosdam praecipiat subiecta potentia magnae
  17. invidiae, mergit longa atque insignis honorum
  18. pagina, descendunt statuae restemque sequuntur,
  19. ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis
  20. caedit et inmeritis franguntur crura caballis;