Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Flaminiam puer Automedon? nam lora tenebat
  2. ipse, lacernatae cum se iactaret amicae.
  3. Nonne libet medio ceras inplere capaces
  4. quadrivio, cum iam sexta cervice feratur
  5. hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
  6. et multum referens de Maecenate supino
  7. signator falsi[*](falsi P: falso Ψ ), qui se lautum atque beatum
  8. exiguis tabulis et gemma fecerit uda?
  9. Occurrit matrona potens, quae molle Calenum
  10. porrectura viro miscet sitiente rubetam
  11. instituitque rudes melior Lucusta propinquas
  12. per famam et populum nigros efferre maritos,
  13. aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,
  14. si vis esse aliquid; probitas laudatur et alget.
  15. criminibus debent hortos praetoria mensas,
  16. argentum vetus et stantem extra pocula caprum,
  17. quem patitur dormire nurus corruptor avarae,
  18. quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
  19. si natura negat, facit indignatio versum
  20. qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.