Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
  2. luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
  3. ponit apros, animal propter convivia natum!
  4. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  5. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,
  6. hinc subitae mortes atque intestata senectus;
  7. it[*](So AL and Housman: Büch. follows the et of P.) nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
  8. ducitur iratis plaudendum funus amicis.
  9. Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
  10. posteritas, eadem facient cupientque minores,
  11. omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,