Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. vestibulis abeunt veteres lassique clientes
  2. votaque deponunt, quamquam longissima cenae
  3. spes homini; caulis miseris atque ignis emendus.
  4. optima silvarum interea pelagique vorabit
  5. rex horum, vacuisque toris cantum ipse iacebit
  6. nam de tot pulchris et latis orbibus et tam
  7. antiquis una comedunt patrimonia mensa,
  8. nullus iam parasitus erit. sed quis ferat istas
  9. luxuriae sordes? quanta est gula quae sibi totos
  10. ponit apros, animal propter convivia natum!
  11. poena tamen praesens, cum tu deponis amictus
  12. turgidus et crudum[*](P has crudus: crudum Ψ etc.) pavonem in balnea portas,
  13. hinc subitae mortes atque intestata senectus;
  14. it[*](So AL and Housman: Büch. follows the et of P.) nova nec tristis per cunctas fabula cenas:
  15. ducitur iratis plaudendum funus amicis.
  16. Nil erit ulterius quod nostris moribus addat
  17. posteritas, eadem facient cupientque minores,
  18. omne in praecipiti vitium stetit, utere velis,
  19. totos pande sinus, dicas[*](dicasΨ: dices PO: Housman prefers dicas; see Journal of Phil. No. 67, p. 43.) hic forsitan ‘unde
  20. ingenium par materiae? unde illa priorum