Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nobiscum, da praetori, da deinde tribuno.
  2. sed libertinus prior est. prior inquit ‘ego adsum.
  3. cur timeam dubitemve locum defendere? quamvis
  4. natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
  5. arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
  6. quadringenta parant, quid confert purpura maior
  7. optandum, si Laurenti custodit in agro
  8. conductas Corvinus oves, ego possideo plus
  9. Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
  10. vincant divitiae, sacro ne cedat honori
  11. nuper in hanc urbem pedibus qui venerat albis,
  12. quandoquidem inter nos sanctissima divitiarum
  13. maiestas, etsi funesta pecunia templo
  14. nondum habitas[*](habitasΨ: habitat P Vind. OT Büch. Housman), nullas nummorum ereximus aras,
  15. ut colitur Pax atque[*](In place of the dull atque of PΨ, Postgate, supported by the reading firma found in the MS. II, has made the brilliant conj. Fama, approved by L. Havet. See Class. Quart, iii. p. 67.) Fides Victoria Virtus
  16. quaeque salutate crepitat Concordia nido.
  17. Sed cum summus honor finito conputet anno,
  18. sportula quid referat, quantum rationibus addat,
  19. quid facient comites quibus hinc toga, calceus hinc est
  20. et panis fumusque domi? densissima centum