Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus --- 380

Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est --- 382

Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi --- 384

De verbo duovicesimlo, quod vulgo incognitum est, a viris doctis multifariam in libris scriptum est 386

Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal --- 388

De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea 390

Personae vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus --- 398

Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius --- 398

Historia de Croesi filio muto, ex Herodoti libris . 402

De argumentis quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis reciproca dici possunt --- 404

Biantis de re uxoria syllogismu non posse videri ἀντιστρέφειν --- 408

De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis --- 412

De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato --- 416

Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis --- 420

Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias --- 426

De vi oculorum deque videndi rationibus --- 428

Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent --- 430

In quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro Rerum Gestarum Sempronii Asellionis primo --- 432

Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat --- 436

Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autemn id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusquc verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius --- 440