Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est 68

Verbum profligo a plerisque dici inproprie insciteque 72

In libro M. Ciceronis De Gloria secundo manifestum erratum, in ea parte in qua scriptum est super Hectore et Aiace 74

Observatum esse in senibus quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium 76

Locus ex oratione Favoni, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit 80

Quod Caecilius poeta frontem genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appelavit 82

De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum 84

Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam rhetoricam mstituere et exercere Romae coeperant 86

Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus 88

De verbis inopinatis, quae utroque versum dicuntur et a grammaticis communia vocantur 90

Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est 96