Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius quam aetatem eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias.

Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat.

Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum , quod genus Graeci ἄπορον vocant, Latine autem id non nimis incommode inexplicabile dici potest.

Ea controversia fuit huiusmodi: De reo septem iudices cognoscant eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum.

Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit.

Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno , Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.

Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt.

Atque ibi Iulianus festivissime Nolite quaerere, inquit, quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est.