Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse, hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:

  1. Etiám qui res magnás manu [*](manu magnas, Fleckeisen.) saepe géssit glorióse,
  2. Cuius fácta viva núnc vigent, qui apud géntes solus praéstat,
  3. Eum súus pater cum pállio uno domum [*](domum added by Bährens.) ab amíca abduxit.

His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis

moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse, contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo .

Locus exemptus ex Annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.

QUOD res videbatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flavium, Anni filium, aedilem curulem, L. Piso in tertio Annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis Annali transposuimus.

Cn., inquit, Flavius, patre libertino natus, scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt.

Aedilem qui comitia habebat negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri.

Cn. Flavius, Anni filius, dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est.