Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam quoniam non ipsae tantum aves quae prosperius praevolant, sed etiam loci quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, praepetes appellantur, idcirco Daedali pennas praepetes dixit, quoniam ex locis in quibus periculum metuebat in loca tutiora pervenerat.

Locos porro praepetes et augures appellant et Ennius in Annalium primo dixit:

  1. praepetibus sese pulcrisque locis dant.

Avibus autem praepetibus contrarias aves inferas appellari, Nigidius Figulus in libro primo Augurii Privati ita dicit: Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae.

Ex quo est coniectare praepetes appellatas quae altius sublimiusque volitent,

cum differre a praepetibus Nigidius inferas dixerit.

Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio praepetum avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere, praepetes sibi videri esse alites, quas Homerus τανυπτέρυγας appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:

  1. Τύνη δʼ οἰωνοῖσι τανυπτερύγεσσι κελεύεις
  2. Πείθεσθαι, τῶν οὔ τι μετατρέπομʼ οὐδʼ ἀλεγίζω.

De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii Arvalium.

ACCAE Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae, amplissimi honores a populo Romano habiti.