Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Itaque M. Cicero, in libro quem De Fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse
et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait [*](ait, added by Lion.) his verbis: Chrysippus aestuans laboransque quonam hoc modo [*](hoc modo after intricatur in ω; transposed by Hertz; hoc nodo after intricatur, Damsté.) explicet, et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur.Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.
TUBERO in Historiis scriptum reliquit, bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa, castris apud Bagradam flumen positis, proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis, eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam missum esse. [*](missum esse, Lion; Hosius suggested cos. (= consulem) before corium; misisse, ω.)
Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.
QUOD satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris:
Regulum captum ad ea quae in senatu Romae dixit, suadens ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse, venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret.Eundem Regulum Tubero in Historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit:
In atras, inquit, et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant.
Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.
Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
ALFENUS iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro
Digestorum tricesimo et quarto, Coniectaneorum autem secundo: In foedere, inquit, quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est quid esset purum putum. Respondi, inquit, ego putum esse valde purum, sicut novum novicium dicimus et proprium propicium, augere atque intendere volentes novi et proprii significationem.