Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt; et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt;

item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt.

Sed Plato, inquit, noster neque vitae id tempus neque morti dedit, idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit.

Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis, altero manente, alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris τὴν ἐξαίφνης φύσιν appellavit idque ipsum ita, uti dico, inquit, in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis.

Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, τραγημάτια.

Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.

POENIENDIS peccatis tres esse debere causas existimatum est.

Una est causa, quae Graece vel κόλασις

vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.

Altera est, quam hi qui vocabula ista curiosius diviserunt τιμωρίαν appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius in quem est peccatum tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant.

Tertia ratio vindicandi est quae παράδειγμα a Graecis nominatur cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri exempla pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est ut is qui peccavit citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi, aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est non sane dignum esse imponendi poenae studium visum est.