Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et, quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus.

Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.

Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.

Ex quinque his sensibus quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci αἰσθήσεις appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave.

Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat, aut tactus.

Verba ex libro eius, quem Περὶ Μνήμης composuit, haec sunt:Τὴν δὲ ἁφὴν καὶ τὴν γεῦσιν πάντα ἔχει, πλὴν εἴ τι τῶν ζώων ἀτελές.

An affatim, quasi admodum, prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.

ANNIANUS poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate.

Is affatim, ut admodum, prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat.

Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:

  1. Pótine tu homo fácinus facere strénuum?—Aliorum áffatim est.
  2. Qui faciant; sane égo me nolo fórtem perhiberi virum,
causamque esse huic accentui dicebat,

quod affatim non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque quod exadversum dicimus secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:

  1. In quo haéc discebat lúdo, exadversúm loco [*](ilico and ei loco, codd. Ter.)
  2. Tostrina erat quaedam.

Addebat etiam quod ad praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret ἐπίτασιν, quam intentionem nos dicimus, sicut adfabre et admodum et adprobe dicuntur.

Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur;