Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi cor Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: suasorem summum! Sed non dignum est eis qui hoc dixerint responderi.

Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.

CIVITAS Rodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est.

Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere.

Sed, ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rodienses regem adversus populum Romanum adiutarent.

Sed nullum super ea re publicum decretum factum est.

At ubi Perses victus captusque est, Rodienses pertimuere ob ea quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent.

Legati postquam Romam venerunt et in senatum

intromissi sunt, verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae;

cumque partim senatorum de Rodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est Pro Rodiensibus et in quintae Originis libro scripta est.

Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti hautquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter institute adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est.

Sed profecto plus ausus est quam ut tolerari ignoscique possit.

Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam Pro Rodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse.