Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque

ob eam causam praedes poscebat.

Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat, petebatque ut virum consularem triumphalemque a collegae vi defenderent.

Octo tribuni cognita causa decreverunt.

Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus. Et quod contra collega postulavit ne sibi intercedamus quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: Si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae ne eum in vincula ducat intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur non intercedemus.

Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P.

Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit.

Eius decreti verba haec sunt: Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae, in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo.

Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit, neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.

Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo Nolam et posuit oram; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.

SCRIPTUM in quodam commentario repperi, versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:

  1. Talem dives arat Capua et vicina Vesevo
  2. Nola iugo;
postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret [*](Hosius suggests. ducerent or duci liceret; Heraeus (Berl. Ph. Woch. 1904, 1163 ff.) defends duceret.) in propinquum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse, poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse, oram que pro Nola mutasse atque ita reliquisse;

  1. et vicina Vesevo
  2. Ora iugo.

Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit ora quam Nola, dubium id non est.

Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat.

Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima.

Uno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:

  1. Ἡ δʼ ἑτέρη θέρεϊ προρέει εἰκυῖα χαλάζῃ
  2. Ἢ χιόνι ψυχρῇ ἢ ἐξ ὕδατος κρυστάλλῳ,
atque item alio loco:

  1. Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus:

  1. Minister vetuli puer Falerni,
  2. Inger mi calices amariores,
  3. Ut lex Postumiae iubet magistrae
  4. Ebria acina ebriosioris,
cum dicere ebrio posset et, quod erat usitatius, acinum in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem, ebriam dixit propter insequentis a litterae concentum. Qui ebriosa autem Catullum dixisse putant aut ebrioso, nam id quoque temere scriptum invenitur, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.