Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba sunt haec Scipionis: Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior [*](interior, Lipsius; inferior, ω; cf. Suet. Jul. xlix. 1.) accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?

Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas, probrosas criminatur:

  1. Et tunicae (inquit) manicas et habent redimicula mitrae.

Q. quoque Ennius Carthaginiensium tunicatam iuventuten non videtur sine probro dixisse.

Quem classicum dicat M. Cato, quem infra classem.

CLASSICI dicebantur non omnes qui in quinque [*](in quinque, Scioppius; inqu(a)e, ω.) classibus erant, sed primae tantum classis homines, qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant.

Infra classes autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui

minore summa aeris, quam quod [*](quam quod, Skutsch; quod, ω; quam ς.) supra dixi, censebantur.

Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, Qua Voconiam legem suasit, quaeri solet quid sit classicus, quid infra classem.

De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati missi sunt. [*](Romae legati sunt, MSS.)

ET in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci χαρακτῆρας vocant nominaque eis fecerunt ἁδρόν, ἰσχνόν, μέσον.

Nos quoque (quem primum posuimus uberem vocamus, secundum gracilem, tertium mediocrem.

Uberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps.

His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur.

Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici [*](ieiuni dici, MSS.; ieiunidici, J. Gronov. Heraens suggests in place of this rare word, eiuncidi, Varro R.R. i. 31. 3; ii. 10. 8; Plin. N.H. xvii. 176, defined by a gloss as tenuis.) pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus.