Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque ἐτυμολογίᾳ vocis eius.
In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:
- IPSE Quirinali lituo parvaque sedebat
- Subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
Nam si nihil,
- Ipse Quirinali lituo.
inquit, deesse animadverterimus, videtur ita dictum ut fiat lituo et trabea subcinctus, quod est, inquit, absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis, in parte qua robustior est incurva, qua augures utuntur, quonam modo subcinctus lituo videri potest?