Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.

IN libris veterum memoriarum scriptum est, Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. Ea cavillatio

huiuscemodi fuit:

ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem;

inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.

Atque ibi rex, contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus, Hannibalem aspicit et Putasne, inquit, conferri posse ac satis esse [*](esse, Macrob. ii. 2. 2; esse credo, ω.) Romanis haec omnia?

Tum Poenus, eludens ignaviam militum eius pretiose armatorum: Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.

Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest;

rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.