Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: Soloecismus. est, inquit, impar atque inconveniens compositura partium orationis.

Cum Graecum autem vocabulum sit soloecismus, an Attici homines qui elegantius locuti sunt usi eo

sint quaeri solet.

Sed nos neque soloecismum neque apud Graecorum idoneos adhuc invenimus;

nam sicut βάρβαρον ita σόλοικοι dixerunt.

Nostri quoque antiquiores soloecum facile, soloecismum haut scio an umquam, dixerunt.

Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua soloecismus probe dicitur.

Pluria qui dicat et compluria et compluriens non barbare dicere, sed Latine.

PLURIA forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se [*](se, added by Hertz.) ferens ostentandi neque quo plura non dicendum putaret.

Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante.

Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.

Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.

Sicut tunc amico nostro Barbare, inquit, dixisti pluria;

nam neque rationem verbum hoc neque auctoritates habet.