Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.

VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.

Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est [*](et est, Lion; ut est, ω.; teste, J. F. Gronov.) epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat,

solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.

Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est.

Versus Ennii quem dixit, ita est:

  1. Quáque [*](quaque, Hertz, Vahlen; si qua, Boücheler; qua, ω.) propter Hánnibalis cópias considerat.

Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.

FABRICIUS LUSCINUS magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit.

P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.

Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit.

Sed cum in temporibus rei publicae [*](publicae, ς Damsté.) difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius uti Rufino consulatus deferretur.