Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit.

MEMORIAE traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur, nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus.

Servius quoque Sulpicius in libro, quem composuit De Dotibus, tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio, P. Valerio consulibus. Atque is Carvilius traditur uxorem quam dimisit egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set [*](sed, Carrio; et, ω.) iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse quod iurare a censoribus coactus erat, uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum.

Paelicem autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: Paelex aedem [*](aram, Paulus; aedem (edem), MSS.) Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.

Paelex autem quasi πάλλαξ, id est quasi παλλακίς. Ut pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.

Quid Servius Sulpicius, in libro qui est De Dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.

SPONSALIA in ea parte quae Latium appellatur hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro quem inscripsit [*](inscripsit, Huschke; scripsit, ω..) De Dotibus:

Qui uxorem, inquit, ducturus erat, ab eo unde ducenda erat stipulabatur, eam in matrimonium datum [*](ducturum iri. Cui, ω.) iri. Qui ducturus erat, id [*](id, suggested by Hosius.) itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur sponsalia. Tunc, quae promissa erat sponsa appellabatur, qui spoponderat ducturum, sponsus. Sed si post eas stipulationis uxor non

dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur aut qui spoponderat [*](aut spoponderat, Gronov.) ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat uxorem accipi aut dari, eum qui spoponderat aut [*](aut, added in ς; ei, Cramer.) qui stipulatus erat, condemnabat.

Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus quo civitas universe Latio lege Iulia data est.

Haec eadem Neratius scripsit in libro quem De Nuptiis composuit.

Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: Malum consilium consultori pessimum est.

STATUA Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est.

Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant rem contrariis religionibus procurare,

atque

illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique [*](undique montis aliarumque, P; Monetae, Mommsen.) altarum [*](altarum, Jahn; aliarum, RV; aliarumque P, Mommsen.) aedium numquam illustraret.

Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque, eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene ac prospere populo Romano cessit.

Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:

  1. Malúm consilium cónsultori péssimum est.

Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in Annalibus Maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo Rerum Memoria Dignarum.