Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Notati a censoribus qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius [*](ac de, s; accede, ω; atque de, Lion; ac quod de, suggested by Hosius; aeque de, Damsté.) quoque nota deliberatum qui steterat forte apud eos oscitabundus.

INTER censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae.

Unum est huiuscemodi:

Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; verba erant ita concepta: Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes? Qui iurabat cavillator quidam et canicula [*](canalicola, Lipsius.) et nimis ridicularius fuit.

Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?

Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei

sententia.

Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit, causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit.