Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed morbum alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.

Balbus autem, inquit, et atypus vitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui vitiosus est non morbosus esse. , cum de homine morboso agetur, aeque, [*](aeque, Huschke; neque, ω..) inquit, ita dicetur: quanto ob id vitium minoris erit.

De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.

Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum;