Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Etiamne, inquit Favorinus, milium et panicum et glans et hordeum penus est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi;

cumque ille reticens haereret, Nolo, inquit, hoc iam labores, an ista, quae dixi, penus appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit penus ? Quod, inquit,

genus et quas differentias dicas, non hercle intellego.

Rem, inquit Favorinus, plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.

Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia.

Ac deinde ita exorsus est: Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere. Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiae capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit penus dicas, non ut aliquid ex penu nomines.

Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex penu sit aut quibus verbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.

Scire, inquit ridens iam Favorinus, quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.

Meministi enim, credo, quaeri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum.

Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri,

qui sapientes appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit penus.

Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio: Penus est, inquit, quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias [*](aut m.f. and aut. f., added by Hertz.) aut liberum patrisfamilias aut familiae [*](aut m.f. and aut. f., added by Hertz.) eius, quae circum eum aut liberos eius est et opus non [*](eorum, Lambecius.) facit, causa paratum est. .. , ut Mucius ait, penus videri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, penus non sunt; sed ea potius, quae huíusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, penus dicta est.

Haec ego, inquit, cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo [*](suo, added in ς) vocabulo demonstrare non minus turpe est quam hominem non suo nomine appellare.

Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque.

Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi,

Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.

Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.

Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu.

Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, [*](essent, added by Mommsen.) esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.