Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ac deinde ita exorsus est: Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi homo sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim quis homo sit ostendere est, non quid homo sit dicere. Sed si, inquam, peterem ut ipsum illud quod homo est definires, tu profecto mihi diceres hominem esse animal mortale, rationis et scientiae capiens, vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit penus dicas, non ut aliquid ex penu nomines.

Tum ille ostentator, voce iam molli atque demissa, philosophias, inquit, ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro an hordeum ex penu sit aut quibus verbis penus definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio.

Scire, inquit ridens iam Favorinus, quid penus sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua.

Meministi enim, credo, quaeri solitum quid Vergilius dixerit, penum struere vel longam vel longo ordine; utrumque enim profecto scis legi solitum.