Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

  1. Καὶ σύ, Πλάτων, καὶ γάρ σε μαθητείης πόθος ἔσχεν,
  2. Πολλῶν δʼ ἀργυρίων ὀλίγην ἠλλάξαο βίβλον,
  3. Ἔνθεν ἀπαρχόμενος τιμαιογραφεῖν ἐδιδάχθης.

Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.

NON pauci sunt qui opinantur pedarios senatores appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur?

cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?

Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius [*](G., ω.) Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit.

Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam curulis appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos [*](suggested by Hertz; functos, ς.) pedarios nominatos.