Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, Quid igitur, inquit, dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?

Tum ille ita respondit: Respondes non hercle inscite. Quisquis, inquit, est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri

necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum.

Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, si [*](si, added by H. J. Müller.) qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam.

Tum Favorinus Aut hoc, inquit, quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiae plus quam par fuit [*](par fuit, suggested by Hosius; potuit, MSS.; decuit, Damsté.) eam criminatus est.

Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere quae a [*](quae a, Erbius; qlia, ω..) marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.

QUAERI solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est.

M. Varro in libro Rerum , quem De Diebus scripsit, homines, inquit, qui inde a [*](inde a, Hertz; in, ω.; ex, Macr. i. 2. 3.) media nocte ad

proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur.

Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post noctem diluxerit.

Athenienses autem aliter observare, idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere.

Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem [*](insequentem, Damsté.) totum id spatium unius diei nomine appellare;

multos vero in terra Umbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Umbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam.