Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum δειλινὸν περίπατον appellabat, ilium alterum supra ἐωθινόν; utroque enim tempore ambulans disserebat.

Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii exoterici dicerentur, partim acroatici.

Eos libros generis acroatici cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitam [*](exercitam, Carrio (cf. Plaut. Epid. 529, Skutsch); exercitum, ω.) omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit, non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus

foret, libris foras editis involgasset:

Nam qua, inquit, alia re praestare ceteris poterimus, si ea quae ex te omnium prosus fient communia? Quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis.

Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt. [*](qui audiverunt added by Hertz.)