Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat:

  1. Quem pellis (inquit) ahenis
  2. In plumam squamis auro conserta tegebat,

et alio loco:

  1. Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis
  2. Horrebat squamis.

Accius in Pelopidis ita scribit:

  1. Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.

Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut [*](ut, Macr.; et, ω..) incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.

Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellabatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam squalor de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

De officio erga patres liberorum; deque ea re ex libris, in quibus scriptum est an omnibus patris iussis obsequendum sit.

QUAERI solitum est in philosophorum disceptatio nibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit.

Super ea re Graeci nostrique, qui De Officiis scripserunt, tres sententias esse quae spectandae considerandaeque sint tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt.

Earum una est: omnia quae pater imperat parendum;

altera est: in [*](in, T; omitted by ω.) quibusdam parendum,

quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse esse patri obsequi et parere.

Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam.

Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.

Deinde ita concludunt: Numquam igitur est patri parendum quae imperat.

Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti mox

ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim?

si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit [*](imperabi, A; imperavit, ω.) turpia aut impia?

Media

igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.

Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.

Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: