Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

vexasse enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi, nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint.

Item aliud huiuscemodi reprehendunt:

  1. Quis aut Eurysthea durum
  2. Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Inlaudati parum idoneum verbum esse dicunt, neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione [*](detestatione, Macr. vi. 7, and iii. 5. 9; de retractacione (retractione, P), ω.; detract(at)ione, TY; deprecatione, Mdg.) execrationeque totius generis humani dignus esset.