Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.

Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem

κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur:

Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, [*](auctor, Macr.; autem, ω.) laudari dicitur, quod est nominari.

Is inlaudatus autem [*](ergo, Macr.) est,

quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,

sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.

Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.

Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.

Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat:

  1. Quem pellis (inquit) ahenis
  2. In plumam squamis auro conserta tegebat,

et alio loco:

  1. Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis
  2. Horrebat squamis.

Accius in Pelopidis ita scribit:

  1. Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.

Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut [*](ut, Macr.; et, ω..) incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.