Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii divinationem appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. [*](dixerunt, ω.)

CUM de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur cuinam potissimum ex duobus pluribusque accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio divinatio appellatur.

Id vocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet.

Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.

Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna.

Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis

quidem causis iudex ea quae [*](quae, added in ς) didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.

Haec Bassus. Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae [*](cognitae, ω.; corr. in ς) coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.