Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis

quidem causis iudex ea quae [*](quae, added in ς) didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.

Haec Bassus. Sed alii quidam divinationem esse appellatam putant quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae [*](cognitae, ω.; corr. in ς) coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco quod adhuc usque deest et latet divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.